in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum
Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis
Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per
scripturam dicens
haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi
Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei
domum in Hierusalem quae est in Iudaea
quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius
cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet
domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem
et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant
adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et
pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est
in Hierusalem
et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et
sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut
ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in
Hierusalem
universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in
vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in
supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt
rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat
Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui
protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis
filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae
et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae
argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta
scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille
omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta
universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de
transmigratione Babylonis in Hierusalem